- BUPALUS
- BUPALUSpictor fuit apud Clazomenas Asiae civitatem, qui cum Anthermo, circa Olymp. 60. Hipponacten Poetam deformem pro risu depinxit, quô ille furore commotus, tali eum carmine perculit ut se laqueô suspenderet. Horat. Epod. 6. v. 13.Qualis Lycambe spretus insido generAut acer hostis Bupalo.Alii sic: Bupalus et Anthermus, filii fuerunt Anthermi Chii, qui in arte sculpendi clarissimi exstitêre: ii feruntur sculpsisse Hipponactis deformis Poerae imaginem: reicit tamen Plinius ut falsum, quod ad laqueum adacti fuerint a Poeta: complura enim, inquit, in finitimis insulis simulacra postea fecêre: sicut in Delo, quibus subiecerunt carmen, non vitibus tantum censeri Chium, sed et operibus Anthermi filiorum. In ipsa Chio monstratur operis ipsorum Dianae facies, in sublimi posita, cuius vultum intrantes tristem, exeuntes exhilaratum putant. Consulito Plin. l. 36. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.